- ABANTES
- I.ABANTESfluvius in finibus Apolloniatum. Sabel. l. 8. Enn. 6.II.ABANTESpopuli (inquit Pausan. in Eliacis) ex Euboeâ octo navibus ad Ceraunia delati, Thronium, in regions quam Abantidem appellârunt, construxêrunt, quam tandem amiserunt, et postea Corcyram deducti sunt: abas autem, unde Abantes, Ebraice est saginare, hine Gap desc: Hebrew Prov. c. 5. v. 17. Theodotion recte reddidit βοῦνσιτευτὸν, Vulgatus vero vitulum saginatum. Inde factum a Phoenicibus verbale nomen abas pro pecudum saginatore, cuius plurale Phoenicium esser abasin, sed Graecâ flexione est Α῎βαντες. Itaque ut a boum pascuis insula Bohmo et Eubaea, ita incolae Abasin vel Abantes appellatisunt a boum saginatione. Bocbart.III.ABANTESΑ῎βαντες populi ex Traciâ oriundi, qui finibus suis egressi, in agro Phocensi oppidum condidêre, quod a ducis sui nomine Aban vocavêre, ipsi quoque a nomine oppidi Abantes vocati. Hi postea in Euboeam transgressi, quae tunc Macris dicebatur, a suo, redlictique nomine oppidi, Abantidem illam vocârunt. Hos Herodot., l. 1. inter Ionas commemorat: Homerus ὂπιςθεν κομόωντα;, ab occipitio comatos vocat, ex peculiari gentis more. Aiunt enim antiquos Cureras Chaleidem habitasse, cum vero bellum iis de agro Lilantaeo in ferretur, hostesque ipsos anteriore comâ prehensos in terram affligerent, fronte attonsâ comam in occipitio tantum aluerunt. Ideo Curetes a tonsura vocatisunt, et Statuae hochabitu apud ipsos visuntur. Enstath. in Hom. Alios dixit Orpheus in Argonauticis Iuxta Pontum. Vide Steph. de Urb. et de prioribus quoque hîc infra, in voce Abantis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.